Judith 11:1

1 tunc Holofernis dixit ei aequo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi

Judith 11:1 In-Context

1 tunc Holofernis dixit ei aequo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi
2 populus autem tuus si non contempsisset me non adlevassem lanceam meam super illum
3 nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit tibi ut venires ad nos
4 et dixit illi Iudith sume verba ancillae tuae quoniam si secutus fueris verba ancillae tuae perfectam rem faciet Dominus tecum
5 vivit enim Nabuchodonosor rex terrae et vivit virtus eius quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiae agri obtemperant illi
The Latin Vulgate is in the public domain.