Judith 15:13

13 per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israhel

Judith 15:13 In-Context

11 quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in aeternum
12 et dixit omnis populus fiat fiat
13 per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israhel
14 porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Iudith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo
15 et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et iuvenibus in organis et citharis
The Latin Vulgate is in the public domain.