Leviticus 15

1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2 loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit
3 et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor
4 omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit
5 si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
6 si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
7 qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
8 si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
9 sagma super quo sederit inmundum erit
10 et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
11 omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
12 vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua
13 si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus
14 die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti
15 qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui
16 vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum
17 vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum
18 mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum
19 mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur
20 omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum
21 et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur
22 qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
23 omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum
24 si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur
25 mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo
26 omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit
27 quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
28 si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae
29 et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii
30 qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius
31 docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos
32 ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu
33 et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea

Leviticus 15 Commentary

Chapter 15

Laws concerning ceremonial uncleanness.

- We need not be curious in explaining these laws; but have reason to be thankful that we need fear no defilement, except that of sin, nor need ceremonial and burdensome purifications. These laws remind us that God sees all things, even those which escape the notice of men. The great gospel duties of faith and repentance are here signified, and the great gospel privileges of the application of Christ's blood to our souls for our justification, and his grace for our sanctification.

Chapter Summary

INTRODUCTION TO LEVITICUS 15

This chapter treats of uncleanness by issues in men and women; in men, a running issue, Le 15:1-3, which defiles him, and everything he touches, or that touches him or them, Le 15:4-12; the cleansing from which is directed to, Le 15:13-15; and seed flowing from him, Le 15:16-18; in women, their ordinary courses, Le 15:19-24; or extraordinary ones, Le 15:25-27; and the law for the cleansing of them, Le 15:28-31; and a recapitulation of the whole, Le 15:32,33.

Leviticus 15 Commentaries

The Latin Vulgate is in the public domain.