33
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
34
cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus
35
ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea
36
at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram
37
et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua
38
egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus
39
reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram
40
iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo
41
domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo
42
lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum
43
sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita
44
ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus
45
quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo
46
qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum
47
et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua
48
quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate
49
et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum
50
et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas
51
tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies
52
purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo
53
cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur
54
ista est lex omnis leprae et percussurae
55
leprae vestium et domorum
56
cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis
57
ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit