18
            
mane autem revertens in civitatem esuriit
      
 
      
            
              19
            
et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea
      
 
      
            
              20
            
et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit
      
 
      
            
              21
            
respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet
      
 
      
            
              22
            
et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis
      
 
      
            
              23
            
et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem
      
 
      
            
              24
            
respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio
      
 
      
            
              25
            
baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi
      
 
      
            
              26
            
si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam
      
 
      
            
              27
            
et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio
      
 
      
            
              28
            
quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea
      
 
      
            
              29
            
ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit
      
 
      
            
              30
            
accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit
      
 
      
            
              31
            
quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei
      
 
      
            
              32
            
venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei
      
 
      
            
              33
            
aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
      
 
      
            
              34
            
cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius
      
 
      
            
              35
            
et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt
      
 
      
            
              36
            
iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter
      
 
      
            
              37
            
novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum
      
 
      
            
              38
            
agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius
      
 
      
            
              39
            
et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt
      
 
      
            
              40
            
cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis
      
 
      
            
              41
            
aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis
      
 
      
            
              42
            
dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
      
 
      
            
              43
            
ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius
      
 
      
            
              44
            
et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum
      
 
      
            
              45
            
et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret
      
 
      
            
              46
            
et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant