1
locutus est Dominus ad Mosen dicens
2
fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
3
cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
4
si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
5
sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
6
in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
7
quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
8
filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
9
si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
10
si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
11
anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis
12
profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
13
moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
14
filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
15
in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
16
in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
17
depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
18
profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
19
in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai