Change Translation

Loading...
  • Recent Translations
  • All Translations

2 Esdras 15; 2 Esdras 16

Viewing Multiple Passages

2 Esdras 15

1 ecce loquere in aures plebi meae sermones prophetiae quos inmisero in os tuum, dicit Dominus,
2 et fac in carta scribi eos, quoniam fideles et veri sunt.
3 ne timeas a cogitationibus adversum te, nec conturbent te incredulitates dicentium,
4 quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur.
5 ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium et famem et mortem et interitum,
6 propter quod superposuit iniquitas omnem terram et adimpletae sunt operationes eorum.
7 propterea dicit Dominus:
8 iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter.
9 vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innocuum ex illis ad me.
10 ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. iam non patiar illum habitare in terra Aegypti,
11 sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem eius.
12 lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus.
13 lugeant cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile.
14 vae saeculo et qui habitant in eum.
15 quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et exsurget gens contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum.
16 erit enim constabilitio hominibus, alisalios supervalescentes non curabunt regem suum et principem megestanorum suorum in potentia sua.
17 concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit.
18 propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent.
19 non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam.
20 ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terrae ad movendum, qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano, ad convertendos in se et reddere quae dederunt illis.
21 sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus:
22 non parcet dextera mea super peccantes nec cessabit romphea super effundentes sanguinem innocuum super terram.
23 et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae et peccatores quasi stramen incensum.
24 vae eis qui peccant et non observant mandata mea, dicit Dominus,
25 non parcam illis, discedite, filii apostatae, nolite contaminare sanctificationem meam.
26 novit Deus qui peccant in eum, propterea tradet eos in mortem et in occisionem.
27 iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in illis; non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum.
28 ecce visio horribilis, et facies illius ab oriente.
29 et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et sibilatus eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam timeant et trepidentur omnes qui illos audient.
30 Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terrae Assyriorum in dentibus suis.
31 et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae, et si converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos,
32 et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent pedes suos in fugam,
33 et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum illorum et inconstabilitio in regno illorum.
34 ecce nubs ab oriente et a septentrione usque ad meridianum, et facies illorum horrida valde, plena irae et procellae.
35 et conlident se invicem et effundent sidus copiosum super terram et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem equi
36 et femur hominis et suffraginem cameli. et erit timor et tremor multus super terram,
37 et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor adprehendet illos. et post haec movebuntur nimbi copiosi
38 a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente.
39 et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exteritionem ab orientalem notum et occidentem violabitur.
40 et exaltabuntur nubes magnae et validae plenae irae et sidus, ut exterant omnem terram et inhabitantes eam, et fundent super omnem altum et eminentem sidus terribile.
41 ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum.
42 et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum.
43 et transibunt constanter usque Babylonem et exterent eam.
44 convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam,
45 et qui subremanserint servientes his qui eam exteruerunt.
46 et tu Asia consors in specie Babylonis et gloria personae eius,
47 vae tibi, misera, propter quod adsimilasti ei, ornasti filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui te cupierunt semper fornicari.
48 odibilem imitata es in omnibus operibus eius et adinventionibus eius. propterea dicit Deus:
49 inmittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et gladium et pestem ad devastandas domos tuas, ad violationem et mortem. et gloria virtutis tuae
50 sicut flos siccabitur, cum exsurget ardor qui emissus est super te.
51 et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus, ut non possis tuos suscipere potentes et amatores.
52 numquid ego sic zelabo te, dicit Dominus,
53 nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans percussione manuum et dicens, super mortem eorum cum inebriata es:
54 exorna speciem vultus tui?
55 merces fornicariae in sinus tuos, propterea redditionem percipies.
56 sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus et tradet te in malis.
57 et nati tui fame interient, et tu romphea cades, et civitates tuae conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent.
58 et qui sunt in montibus fame peribunt, et manducabunt carnes suas et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae.
59 propter priora misera es et iterum excipies mala.
60 et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam, portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui, dum revertuntur a Babylonia.
61 extrita illis eris in stramine, et ipsi tibi erunt ignis.
62 omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument.
63 et natos tuos captivabunt et honestatem tuam spoliabunt et gloriam faciei tuae exterminabunt.
The Latin Vulgate is in the public domain.

2 Esdras 16

1 vae tibi, Babylon et Asia, vae tibi, Aegypte et Syria.
2 praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his, quia adpropinquavit contritio vestra.
3 inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum.
4 inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum.
5 inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutiet ea?
6 numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit?
7 aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte?
8 Dominus Deus mittit mala, et quis recutiet ea?
9 et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum?
10 coruscabit, et quis non timebit? tonabit, et quis non horrebit?
11 Dominus comminatur, quis non conterretur a facie eius?
12 tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius,
13 quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius acutum, quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines terrae.
14 ecce mittuntur mala et non revertentur, donec venient super terram.
15 et ignis incendetur et non extinguetur, donec excomedat frumenta terrae.
16 quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido, sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram.
17 vae mihi, vae mihi, quis me liberabit in diebus illis?
18 initium gemitus et copiosi suspirantium, initium famis et multi disperient, initium belli et timebunt potestates, initium malor
19 ab eis; quid facient, cum venerint mala?
20 ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina.
21 et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec super has plagas memorantur sempiterna.
22 ecce erit annonae vilitas in brevi super terram, ut putent sibi esse directam pacem. tunc superflorescent mala super terram, gladius et famis.
23 et aporiant vitam super terram, et gladius dispersit quae superaverint a fame.
24 et mortui quasi stercora proicientur, et non habent qui consolentur eos. et derelinquetur deserta terra, et civitates eius demolientur.
25 non derelinquetur agricola, qui colit terram et qui seminat eam.
26 ligna fructiferabunt, et quis vindemiet illa?
27 et uva tradet se ad vindemiam, et quis adligabit eam? erit enim et locis desertio multa.
28 concupiscet enim homo hominem videre vel certe vocem eius audire.
29 relinquentur enim decem de civitate et duo ex agro, qui absconderint se in silva et in fissuras petrarum.
30 quemadmodum relinquentur in oliveto tres vel quattuor olivae,
31 aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens ab scrutantibus vindemiam diligenter,
32 sic remanebunt in diebus illis tres vel quattuor ab scrutantibus domos eorum in romphea.
33 et relinquetur deserta terra, et agri eius inveteraverunt, et viae eius et omnes semitae germinabunt spinas, eo quod non transient oves per eam.
34 lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes adiutorium.
35 sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame exterentur.
36 audite vero ista et cognoscite, ea servi Domini.
37 ecce verbum Domini, excipite eum, ne discredatis de quibus dicit Dominus:
38 ecce adpropinquant mala et non tardantur.
39 quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in adpropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres gementes dolores circum ventrem eius, et prodiente infante de ventre non tardabit uno puncto,
40 sic non morabuntur mala ad prodiendum super terram, et saeculum gemet et dolores circumtenent illum.
41 audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis. sic estote quasi advenae terrae:
42 qui vendit, quasi qui fugiet; et qui emit, quasi qui perditurus;
43 qui mercatur, quasi qui fructum non capiat; et qui aedificat, quasi non habitaturus;
44 qui seminat, quasi non messem facturus; et qui putat, quasi non vindemiaturus;
45 qui nubunt, sic quasi filios non facturi; et qui non nubunt, sic quasi vidui.
46 propter quod qui laborant sine causa laborant,
47 fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos
48 et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas,
49 tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus.
50 quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde,
51 sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super terram.
52 propterea nolite similari eam nec operibus eius,
53 quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra et iustitia regnabit in nos.
54 non dicat peccator non se peccasse quoniam carbones ignis conburet super caput eius qui dicit: non peccavi coram Deo et gloria ipsius.
55 ecce Dominus cognoscit omnia opera hominis et adinventiones illorum et cogitatum illorum et corda illorum.
56 qui dixit: fiat terra, et facta est, fiat caelum, et factum est,
57 et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum stellarum,
58 qui scrutat abyssum et thesauros illorum, qui metitus est mare et conceptum eius,
59 qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super aquam verbo suo,
60 qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit eum,
61 qui posuit in deserto fontes aquarum et super vertices montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti ut potaret terra,
62 qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et misit ei spiritum et vitam et intellectum
63 et spiramentum Dei omnipotentis, qui fecit omnia et scrutinat absconsa in absconsis; certe
64 hic novit adinventionem vestram et quae cogitatis in cordibus vestris. vae peccantibus et volentibus occultare peccata sua.
65 propter quod Dominus scrutinando scrutinabit omnia opera eorum et traducet vos omnes.
66 et vos confusi eritis, cum processerint peccata vestra coram hominibus, et iniquitates erint quae accusatores stabunt in die illo.
67 quid facietis aut quomodo abscondetis peccata vestra coram Domino et gloria eius?
68 ecce iudex Deus, timete eum, et desinite a peccatis vestris et obliviscimini iniquitates vestras iam agere eas sempiterno, et Deus educabit vos et liberabit de omni tribulatione.
69 ecce enim incenditur ardor super vos turbae copiosae, et rapient quosdam ex vobis et cibabunt idolis occisam.
70 et qui consenserint eis, erunt illis in derisum et in inproperium et in conculcationem.
71 erit enim Lociis et in vicinas civitates exsurrectio multa super timentes Dominum.
72 erunt quasi insani neminem parcentes ad diripiendum et devastandum adhuc timentes Dominum,
73 quia devastabunt et diripient substantias eorum et de domo sua eos eicient,
74 tunc parebit probatio electorum meorum, ut aurum quod probatur ab igne.
75 audite, electi mei, dicit Dominus, ecce adsunt dies tribulationis, et de his liberabo vos.
76 ne timeatis nec haesitemini, quoniam Deus dux vester est.
77 et qui servatis mandata et praecepta mea, dicit Dominus Deus, ne praeponderent vos peccata vestra nec superelevent se iniquitates vestrae.
78 vae qui constringuntur a peccatis suis et obteguntur ab iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva et spinis tegitur semita eius, per quam non transiet homo, et excluditur et mittitur ad devorationem ignis..
The Latin Vulgate is in the public domain.