Philippians 2:12-22

12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate
14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
California - Do Not Sell My Personal Information  California - CCPA Notice