3 qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo,
4 quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae.
5 et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae,
6 inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae,
7 quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum,