Psalm 36

1 ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem
2 quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident
3 spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius
4 delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5 revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem
7 subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias
8 desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris
9 quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
10 et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies
11 mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
12 observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis
13 Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius
14 gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde
15 gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur
16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
17 quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus
18 novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit
19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
20 quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt
21 mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet
22 quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt
23 apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
24 cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam
25 iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes
26 tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit
27 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi
28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit
29 iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam
30 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
31 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius
32 considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
33 Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi
34 expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis
35 vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius
37 custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico
38 iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt
39 salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis
40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo