Psalm 97

1 psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius
2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam
3 recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri
4 iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite
5 psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi
6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini
7 moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo
8 flumina plaudent manu simul montes exultabunt
9 a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate