1
Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim:
2
Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ pulchram nimis, et timentem Deum:
3
parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
4
Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ: et ad ipsum confluebant Iudæi, eo quod esset honorabilior omnium.
5
Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.