Tobit 9:2

2 si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiae tuae

Tobit 9:2 In-Context

1 tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea
2 si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiae tuae
3 tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas
4 scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima eius
5 et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius adiuramentum spernere non possum
The Latin Vulgate is in the public domain.