Genesis 39; Genesis 40

Viewing Multiple Passages

Genesis 39

1 igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat
2 fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui
3 qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius
4 invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant
5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam
6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
7 post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum
8 qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum
10 huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum
11 accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
12 et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras
13 cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam
14 vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem
15 et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras
16 in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum
17 et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi
18 cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras
19 his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde
20 tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus
21 fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris
22 qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat
The Latin Vulgate is in the public domain.

Genesis 40

1 his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo
2 iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus
3 misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph
4 at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur
5 videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi
6 ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes
7 sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra
8 qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis
9 narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem
10 in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere
11 calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni
12 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt
13 post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras
14 tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere
15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum
16 videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum
17 et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo
18 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt
19 post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas
20 exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis
21 restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum
22 alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur
23 et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui
The Latin Vulgate is in the public domain.