Psalms 102; Psalms 103; Psalms 104

Viewing Multiple Passages

Psalms 102

1 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas
4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus
5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis
11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se
12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras
13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus
15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum
17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
18 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius
22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 103

1 ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti
2 amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem
3 qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum
4 qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem
5 qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi
6 abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae
7 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
8 ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis
9 terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram
10 qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae
11 potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua
12 super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem
13 rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra
14 producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra
15 et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat
16 saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit
17 illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum
18 montes excelsi cervis petra refugium erinaciis
19 fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum
20 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae
21 catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi
22 ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur
23 exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum
24 quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua
25 hoc mare magnum et spatiosum *manibus; illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis
26 illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei
27 omnia a te expectant ut des illis escam in tempore
28 dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate
29 avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
30 emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae
31 sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis
32 qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant
33 cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum
34 iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino
35 deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 104

1 alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius
2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
3 laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
4 quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper
5 mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius
6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8 memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes
9 quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac
10 et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum
11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
12 cum essent numero breves paucissimos et incolas eius
13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
16 et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit
17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
18 humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius
19 donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum
20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae
22 ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret
23 et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham
24 et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius
25 convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius
26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham
28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
30 dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
31 dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum
32 posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum
34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35 et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum
36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum
37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos
39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem
40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos
41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina
42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum
43 et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia
44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt
45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant
The Latin Vulgate is in the public domain.