Psalms 113; Psalms 114; Psalms 115

Viewing Multiple Passages

Psalms 113

1 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum
6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum
9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
10 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
14 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur
15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo
16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
17 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
18 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
19 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est
20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron
21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus
22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
25 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum
26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 114

1 alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae
2 quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te
3 circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni
4 et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam
5 misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur
6 custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me
7 convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi
8 quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu
9 placebo Domino in regione vivorum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 115

1 alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis
2 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax
3 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi
4 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo
5 vota mea Domino reddam coram omni populo eius
6 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
7 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea
8 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
9 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
10 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem
The Latin Vulgate is in the public domain.