Psalms 148; Psalms 149; Psalms 150

Viewing Multiple Passages

Psalms 148

1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius
3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen
4 laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est
5 laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
6 statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
8 ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius
9 montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri
10 bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae
11 reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae
12 iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini
13 quia exaltatum est nomen eius solius
14 confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 149

1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum
2 laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo
3 laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei
4 quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute
5 exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum
7 ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis
8 ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis
9 ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 150

1 alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius
2 laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius
3 laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara
4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo
5 laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis
6 omnis spiritus laudet Dominum
The Latin Vulgate is in the public domain.