Psalms 51; Psalms 52; Psalms 53

Viewing Multiple Passages

Psalms 51

1 in finem intellectus David
2 cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech
3 quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
4 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum
5 dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma
6 dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
7 propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma
8 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
9 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua
10 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi
11 confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 52

1 in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est Deus
2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum
3 Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum
4 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
5 nonne scient %omnes; qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis
6 Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 53

1 in finem in carminibus intellectus David
2 cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos
3 Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me
4 Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
5 quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma
6 ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae
7 avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos
8 voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum
9 quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus
The Latin Vulgate is in the public domain.