Psalms 60; Psalms 61; Psalms 62

Viewing Multiple Passages

Psalms 60

1 in finem in hymnis David
2 exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae
3 a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me
4 quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici
5 inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma
6 quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
7 dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis
8 permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius
9 sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 61

1 in finem pro Idithun psalmus David
2 nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum
3 nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius
4 quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae
5 verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma
6 verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea
7 quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo
8 in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est
9 sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum
10 verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum
11 nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere
12 semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei
13 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 62

1 psalmus David cum esset in deserto Iudaeae
2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea
3 in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
4 quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te
5 sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum
7 si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
8 quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo
9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
11 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
12 rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua
The Latin Vulgate is in the public domain.