Song of Solomon 4; Song of Solomon 5

Viewing Multiple Passages

Song of Solomon 4

1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
2 dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
3 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
4 sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis
6 donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis
7 tota pulchra es amica mea et macula non est in te
8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum
9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
10 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus
13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo
14 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
15 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano
16 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius
The Latin Vulgate is in the public domain.

Song of Solomon 5

1 veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi
2 ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium
3 expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos
4 dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius
5 surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima
6 pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi
7 invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum
8 adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo
9 qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos
10 dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus
11 caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi corvus
12 oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima
13 genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam
14 manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter eius eburneus distinctus sapphyris
15 crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri
16 guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem
17 quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
The Latin Vulgate is in the public domain.