1 Samuel 23:20

20 nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis

1 Samuel 23:20 In-Context

18 percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam
19 ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram desert
20 nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis
21 dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem mea
22 abite oro et diligentius praeparate et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi recogitat enim de me quod callide insidier ei
The Latin Vulgate is in the public domain.