18
            
qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim
      
 
      
            
              19
            
serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
      
 
      
            
              20
            
quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos
      
 
      
            
              21
            
testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
      
 
      
            
              22
            
et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans
      
 
      
            
              23
            
nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
      
 
      
            
              24
            
sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei
      
 
      
            
              25
            
et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
      
 
      
            
              26
            
quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium
      
 
      
            
              27
            
non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis
      
 
      
            
              28
            
adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
      
 
      
            
              29
            
ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi
      
 
      
            
              30
            
et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se
      
 
      
            
              31
            
propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
      
 
      
            
              32
            
et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
      
 
      
            
              33
            
argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
      
 
      
            
              34
            
ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae
      
 
      
            
              35
            
omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere