Exodus 33:13-23

13 si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc
14 dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo tibi
15 et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de loco isto
16 in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram
17 dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine
18 qui ait ostende mihi gloriam tuam
19 respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit
20 rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet
21 et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram
22 cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea donec transeam
23 tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam videre non poteris
Do Not Sell My Info (CA only)