Job 5

1 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere
2 vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia
3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim
4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat
5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius
6 nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor
7 homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum
9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero
10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa
11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate
12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant
13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat
14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie
15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem
16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes
18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt
19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum
20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit
22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis
23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi
24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis
25 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae
26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo
27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta