38
conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
39
dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
40
erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
41
invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
42
et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
43
in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
44
erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
45
invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
46
et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
47
vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
48
dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
49
respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
50
respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
51
et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis