1
haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius
2
sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis
3
Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis
4
Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis
5
responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis
6
ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram
7
iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum
8
respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire
9
ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam
10
Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus
11
dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum
12
cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
13
et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius
14
erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo
15
sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis
16
Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum