16
et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
17
videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
18
et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
19
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
20
et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
21
et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
22
et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
23
sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
24
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
25
et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
26
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
27
et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
28
et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
29
nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
30
quia viderunt oculi mei salutare tuum
31
quod parasti ante faciem omnium populorum
32
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
33
et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
34
et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
35
et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
36
et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
37
et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
38
et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
39
et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
40
puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
41
et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
42
et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
43
consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
44
existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
45
et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
46
et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem