7
erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium
8
et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis
9
Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum
10
sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes
11
pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis
12
Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum
13
at illi iterum clamaverunt crucifige eum
14
Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum
15
Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
16
milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem
17
et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam
18
et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
19
et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum
20
et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum
21
et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius
22
et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus
23
et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
24
et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret
25
erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
26
et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
27
et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius
28
et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est
29
et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
30
salvum fac temet ipsum descendens de cruce
31
similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
32
Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
33
et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam
34
et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
35
et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat
36
currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum
37
Iesus autem emissa voce magna exspiravit