Change Translation
        
        
      - Recent Translations
- 
            
              
              
                
                CURRENT TRANSLATIONAudio Available
- All Translations
- 
            
              
              
                
                CURRENT TRANSLATIONAudio Available
1 Samuel 21; 1 Samuel 22; 1 Samuel 23; 1 Samuel 24
Viewing Multiple Passages
Share
Settings
          
          
          
          Scripture Text Size
        
      1 Samuel 21
            
              1
            
venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecum      
      
            
              2
            
et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex praecepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cuiusmodi tibi praecepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum      
      
            
              3
            
nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da mihi aut quicquid inveneris      
      
            
              4
            
et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribus      
      
            
              5
            
et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis      
      
            
              6
            
dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi      
      
            
              7
            
erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus pastorum Saul      
      
            
              8
            
dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim regis urguebat      
      
            
              9
            
et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum      
      
            
              10
            
surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth      
      
            
              11
            
dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terrae nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille et David decem milia      
      
            
              12
            
posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth      
      
            
              13
            
et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in ostia portae defluebantque salivae eius in barbam      
      
            
              14
            
et ait Achis ad servos suos vidistis hominem insanum quare adduxistis eum ad me      
      
            
              15
            
an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me praesente hicine ingredietur domum meam      
  
        The Latin Vulgate is in the public domain.
      
    1 Samuel 22
            
              1
            
abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius descenderunt ad eum illuc      
      
            
              2
            
et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri      
      
            
              3
            
et profectus est David inde in Maspha quae est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus      
      
            
              4
            
et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio      
      
            
              5
            
dixitque Gad propheta ad David noli manere in praesidio proficiscere et vade in terram Iuda et profectus David venit in saltum Hareth      
      
            
              6
            
et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens cunctique socii eius circumstarent eum      
      
            
              7
            
ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Iemini numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones      
      
            
              8
            
quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi usque hodie      
      
            
              9
            
respondens autem Doec Idumeus qui adsistebat et erat primus inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud Ahimelech filium Achitob      
      
            
              10
            
qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei sed et gladium Goliath Philisthei dedit illi      
      
            
              11
            
misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in Nobe qui venerunt universi ad regem      
      
            
              12
            
et ait Saul audi fili Achitob qui respondit praesto sum domine      
      
            
              13
            
dixitque ad eum Saul quare coniurastis adversum me tu et filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum ut consurgeret adversum me insidiator usque hodie permanens      
      
            
              14
            
respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua      
      
            
              15
            
num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande      
      
            
              16
            
dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus patris tui      
      
            
              17
            
et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini et interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est scientes quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini      
      
            
              18
            
et ait rex Doec convertere tu et inrue in sacerdotes conversusque Doec Idumeus inruit in sacerdotes et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo      
      
            
              19
            
Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem in ore gladii      
      
            
              20
            
evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cuius nomen erat Abiathar fugit ad David      
      
            
              21
            
et adnuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini      
      
            
              22
            
et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi esset Doec Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium animarum patris tui      
      
            
              23
            
mane mecum ne timeas si quis quaesierit animam meam quaeret et animam tuam mecumque servaberis      
  
        The Latin Vulgate is in the public domain.
      
    1 Samuel 23
            
              1
            
et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant Ceila et diripiunt areas      
      
            
              2
            
consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila      
      
            
              3
            
et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum      
      
            
              4
            
rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tu      
      
            
              5
            
abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilae      
      
            
              6
            
porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat      
      
            
              7
            
nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portae et serae      
      
            
              8
            
et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius      
      
            
              9
            
quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod      
      
            
              10
            
et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me      
      
            
              11
            
si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet      
      
            
              12
            
dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent      
      
            
              13
            
surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire      
      
            
              14
            
morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus eiu      
      
            
              15
            
et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius porro David erat in deserto Ziph in silva      
      
            
              16
            
et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus eius in Deo dixitque ei      
      
            
              17
            
ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc      
      
            
              18
            
percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam      
      
            
              19
            
ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram desert      
      
            
              20
            
nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis      
      
            
              21
            
dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem mea      
      
            
              22
            
abite oro et diligentius praeparate et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi recogitat enim de me quod callide insidier ei      
      
            
              23
            
considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum quod si etiam in terra se abstruserit perscrutabor eum in cunctis milibus Iuda      
      
            
              24
            
at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Iesimuth      
      
            
              25
            
ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon      
      
            
              26
            
et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent eos      
      
            
              27
            
et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam infuderunt se Philisthim super terram      
      
            
              28
            
reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem      
  
        The Latin Vulgate is in the public domain.
      
    1 Samuel 24
            
              1
            
ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi      
      
            
              2
            
cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi      
      
            
              3
            
adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israhel perrexit ad investigandum David et viros eius etiam super abruptissimas petras quae solis hibicibus perviae sunt      
      
            
              4
            
et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri eius in interiori parte speluncae latebant      
      
            
              5
            
et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter      
      
            
              6
            
post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul      
      
            
              7
            
dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est      
      
            
              8
            
et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere      
      
            
              9
            
surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit      
      
            
              10
            
dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quaerit malum adversum te      
      
            
              11
            
ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est      
      
            
              12
            
quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam      
      
            
              13
            
iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te      
      
            
              14
            
sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te      
      
            
              15
            
quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum sequeris et pulicem unum      
      
            
              16
            
sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua      
      
            
              17
            
cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit      
      
            
              18
            
dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala      
      
            
              19
            
et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me      
      
            
              20
            
quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me      
      
            
              21
            
et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israhel      
      
            
              22
            
iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei      
      
            
              23
            
et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca      
  
        The Latin Vulgate is in the public domain.