Change Translation
- Recent Translations
-
Audio Available
- All Translations
-
Audio Available
Ezra 1; Ezra 2; Ezra 3
Viewing Multiple Passages
Share
Settings
Ezra 1
1
in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicens
2
haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea
3
quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet domum Domini Dei Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem
4
et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem
5
et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et Levitae omnis cuius suscitavit Deus spiritum ut ascenderent ad aedificandum templum Domini quod erat in Hierusalem
6
universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in supellectili exceptis his quae sponte obtulerunt
7
rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quae tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui
8
protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae
9
et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae argenteae mille cultri viginti novem scyphi aurei triginta
10
scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia mille
11
omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta universa tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem
The Latin Vulgate is in the public domain.
Ezra 2
1
hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam
2
qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israhel
3
filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
4
filii Sephetia trecenti septuaginta duo
5
filii Area septingenti septuaginta quinque
6
filii Phaethmoab filiorum Iosue Ioab duo milia octingenti duodecim
7
filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor
8
filii Zeththua nongenti quadraginta quinque
9
filii Zacchai septingenti sexaginta
10
filii Bani sescenti quadraginta duo
11
filii Bebai sescenti viginti tres
12
filii Azgad mille ducenti viginti duo
13
filii Adonicam sescenti sexaginta sex
14
filii Beguai duo milia quinquaginta sex
15
filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor
16
filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo
17
filii Besai trecenti viginti tres
18
filii Iora centum duodecim
19
filii Asom ducenti viginti tres
20
filii Gebbar nonaginta quinque
21
filii Bethleem centum viginti tres
22
viri Netupha quinquaginta sex
23
viri Anathoth centum viginti octo
24
filii Azmaveth quadraginta duo
25
filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti quadraginta tres
26
filii Arama et Gaba sescenti viginti unus
27
viri Machmas centum viginti duo
28
viri Bethel et Gai ducenti viginti tres
29
filii Nebo quinquaginta duo
30
filii Megbis centum quinquaginta sex
31
filii Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
32
filii Arim trecenti viginti
33
filii Lod Adid et Ono septingenti viginti quinque
34
filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
35
filii Sennaa tria milia sescenti triginta
36
sacerdotes filii Idaia in domo Hiesue nongenti septuaginta tres
37
filii Emmer mille quinquaginta duo
38
filii Phessur mille ducenti quadraginta septem
39
filii Arim mille decem et septem
40
Levitae filii Hiesue et Cedmihel filiorum Odevia septuaginta quattuor
41
cantores filii Asaph centum viginti octo
42
filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem
43
Nathinnei filii Sia filii Asupha filii Tebbaoth
44
filii Ceros filii Siaa filii Phadon
45
filii Levana filii Agaba filii Accub
46
filii Agab filii Selmai filii Anan
47
filii Gaddel filii Gaer filii Rahaia
48
filii Rasin filii Nechoda filii Gazem
49
filii Aza filii Phasea filii Besee
50
filii Asenaa filii Munim filii Nephusim
51
filii Becbuc filii Acupha filii Arur
52
filii Besluth filii Maida filii Arsa
53
filii Bercos filii Sisara filii Thema
54
filii Nasia filii Atupha
55
filii servorum Salomonis filii Sotei filii Suphereth filii Pharuda
56
filii Iala filii Dercon filii Gedel
57
filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erant de Asebaim filii Ammi
58
omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo
59
et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent
60
filii Delaia filii Tobia filii Necoda sescenti quinquaginta duo
61
et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum
62
hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio
63
et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus
64
omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti sexaginta
65
exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae
66
equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti quadraginta quinque
67
cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex milia septingenti viginti
68
et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo
69
secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum
70
habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israhel in civitatibus suis
The Latin Vulgate is in the public domain.
Ezra 3
1
iamque venerat mensis septimus et erant filii Israhel in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem
2
et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei
3
conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere
4
feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suo
5
et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo
6
a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino porro templum Dei fundatum necdum erat
7
dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppes iuxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis
8
anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini
9
stetitque Iosue filii eius et fratres eius Cedmihel et filii eius et filii Iuda quasi unus ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et fratres eorum Levitae
10
fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israhel
11
et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini
12
plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem
13
nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul
The Latin Vulgate is in the public domain.