Ezra 1; Ezra 2; John 19:23-42

Viewing Multiple Passages

Ezra 1

1 in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicens
2 haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea
3 quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet domum Domini Dei Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem
4 et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem
5 et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et Levitae omnis cuius suscitavit Deus spiritum ut ascenderent ad aedificandum templum Domini quod erat in Hierusalem
6 universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in supellectili exceptis his quae sponte obtulerunt
7 rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quae tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui
8 protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae
9 et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae argenteae mille cultri viginti novem scyphi aurei triginta
10 scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia mille
11 omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta universa tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem

Ezra 2

1 hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam
2 qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israhel
3 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
4 filii Sephetia trecenti septuaginta duo
5 filii Area septingenti septuaginta quinque
6 filii Phaethmoab filiorum Iosue Ioab duo milia octingenti duodecim
7 filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor
8 filii Zeththua nongenti quadraginta quinque
9 filii Zacchai septingenti sexaginta
10 filii Bani sescenti quadraginta duo
11 filii Bebai sescenti viginti tres
12 filii Azgad mille ducenti viginti duo
13 filii Adonicam sescenti sexaginta sex
14 filii Beguai duo milia quinquaginta sex
15 filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor
16 filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo
17 filii Besai trecenti viginti tres
18 filii Iora centum duodecim
19 filii Asom ducenti viginti tres
20 filii Gebbar nonaginta quinque
21 filii Bethleem centum viginti tres
22 viri Netupha quinquaginta sex
23 viri Anathoth centum viginti octo
24 filii Azmaveth quadraginta duo
25 filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti quadraginta tres
26 filii Arama et Gaba sescenti viginti unus
27 viri Machmas centum viginti duo
28 viri Bethel et Gai ducenti viginti tres
29 filii Nebo quinquaginta duo
30 filii Megbis centum quinquaginta sex
31 filii Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
32 filii Arim trecenti viginti
33 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti quinque
34 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
35 filii Sennaa tria milia sescenti triginta
36 sacerdotes filii Idaia in domo Hiesue nongenti septuaginta tres
37 filii Emmer mille quinquaginta duo
38 filii Phessur mille ducenti quadraginta septem
39 filii Arim mille decem et septem
40 Levitae filii Hiesue et Cedmihel filiorum Odevia septuaginta quattuor
41 cantores filii Asaph centum viginti octo
42 filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem
43 Nathinnei filii Sia filii Asupha filii Tebbaoth
44 filii Ceros filii Siaa filii Phadon
45 filii Levana filii Agaba filii Accub
46 filii Agab filii Selmai filii Anan
47 filii Gaddel filii Gaer filii Rahaia
48 filii Rasin filii Nechoda filii Gazem
49 filii Aza filii Phasea filii Besee
50 filii Asenaa filii Munim filii Nephusim
51 filii Becbuc filii Acupha filii Arur
52 filii Besluth filii Maida filii Arsa
53 filii Bercos filii Sisara filii Thema
54 filii Nasia filii Atupha
55 filii servorum Salomonis filii Sotei filii Suphereth filii Pharuda
56 filii Iala filii Dercon filii Gedel
57 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erant de Asebaim filii Ammi
58 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo
59 et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent
60 filii Delaia filii Tobia filii Necoda sescenti quinquaginta duo
61 et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum
62 hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio
63 et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus
64 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti sexaginta
65 exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae
66 equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti quadraginta quinque
67 cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex milia septingenti viginti
68 et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo
69 secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum
70 habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israhel in civitatibus suis

John 19:23-42

23 milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum
24 dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt
25 stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene
26 cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus
27 deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua
28 postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio
29 vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius
30 cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum
31 Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur
32 venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo
33 ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura
34 sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua
35 et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis
36 facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo
37 et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt
38 post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu
39 venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum
40 acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire
41 erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat
42 ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum