Romans 14; Romans 15; Romans 16

Viewing Multiple Passages

Romans 14

1 infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum
2 alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat
3 is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit
4 tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum
5 nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet
6 qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo
7 nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
8 sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus
9 in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur
10 tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei
11 scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo
12 itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
13 non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum
14 scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est
15 si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est
16 non ergo blasphemetur bonum nostrum
17 non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto
18 qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus
19 itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem
20 noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat
21 bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
22 tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat
23 qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est

Romans 15

1 debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere
2 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem
3 etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me
4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
5 Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum
6 ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi
7 propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei
8 dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
9 gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo
10 et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius
11 et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi
12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt
13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti
14 certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere
15 audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto
17 habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum
18 non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis
19 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi
20 sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
21 sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent
22 propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
24 cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
25 nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
26 probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
27 placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
28 hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam
29 scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam
30 obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
31 ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum
33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen

Romans 16

1 commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
3 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
4 qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
5 et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo
6 salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
7 salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
8 salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
9 salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum
10 salutate Apellen probum in Christo
11 salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
12 salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino
13 salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
14 salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres
15 salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
16 salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
19 vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
21 salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
22 saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
23 salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
24 []
25 ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito
27 solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen