1 alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion
2 quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te
3 qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te
4 qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius
5 qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit
6 mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit
7 emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae
8 qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel
9 non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis