Psalm 52

1 in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est Deus
2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum
3 Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum
4 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
5 nonne scient %omnes; qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis
6 Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel