1
            
filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal
      
 
      
            
              2
            
Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi
      
 
      
            
              3
            
ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni
      
 
      
            
              4
            
Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem
      
 
      
            
              5
            
Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara
      
 
      
            
              6
            
peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii Naara
      
 
      
            
              7
            
porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan
      
 
      
            
              8
            
Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum
      
 
      
            
              9
            
fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore
      
 
      
            
              10
            
invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est
      
 
      
            
              11
            
Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon
      
 
      
            
              12
            
porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha
      
 
      
            
              13
            
filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath
      
 
      
            
              14
            
et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant
      
 
      
            
              15
            
filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez
      
 
      
            
              16
            
filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel
      
 
      
            
              17
            
et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo
      
 
      
            
              18
            
uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered
      
 
      
            
              19
            
et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi
      
 
      
            
              20
            
filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth
      
 
      
            
              21
            
filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti
      
 
      
            
              22
            
et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera
      
 
      
            
              23
            
hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi
      
 
      
            
              24
            
filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul
      
 
      
            
              25
            
Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius
      
 
      
            
              26
            
filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius
      
 
      
            
              27
            
filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda
      
 
      
            
              28
            
habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual
      
 
      
            
              29
            
et in Ballaa et in Asom et in Tholad
      
 
      
            
              30
            
et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg
      
 
      
            
              31
            
et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David
      
 
      
            
              32
            
villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque
      
 
      
            
              33
            
et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio
      
 
      
            
              34
            
Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae
      
 
      
            
              35
            
et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel
      
 
      
            
              36
            
et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia
      
 
      
            
              37
            
Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia
      
 
      
            
              38
            
isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer
      
 
      
            
              39
            
et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis
      
 
      
            
              40
            
inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham
      
 
      
            
              41
            
hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt
      
 
      
            
              42
            
de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi
      
 
      
            
              43
            
et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc