9
et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum
10
de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin
11
Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei
12
porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer
13
fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei
14
de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari
15
Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph
16
et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi
17
ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps
18
usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi
19
Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum
20
Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino
21
porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii
22
omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua
23
tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis
24
per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum
25
fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus
26
his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini
27
per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores
28
de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur
29
de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus