1 Esdras 8:49-69

49 Asbian et Annun ex filiis filiorum Chananei et filii eorum viri viginti;
50 et ex his qui in templo serviebant, quos dedit David et ipsi principes ad operationem Levitis, templo servientium ducenti viginti. omnium nomina significata sunt in scripturis.
51 et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Domini Dei nostri, ut quaererem ab eo bonum iter nobis et qui nobiscum erant ex filiis et pecoribus propter insidias.
52 erubui enim petere regem pedites et equites in comitatu, tutelae gratia contra adversarios nostros.
53 diximus enim regi, quoniam virtus Domini erit cum eis qui inquirunt eum in omni affectu.
54 et iterum deprecati sumus Dominum Deum nostrum secundum haec, quem et propitium habuimus, et conpotes facti sumus Domini nostri.
55 et separavi ex plebis praepositis et sacerdotibus templi viros duodecim, et Sedebian et Asamian et cum eis ex fratribus eorum viros decem.
56 et adpendi eis argentum et aurum et vasa sacerdotalia domus Domini Dei nostri, quae donaverat rex et consiliarii eius et principes et omnis Israhel.
57 et cum adpendissem, tradidi argenti talenta centum quinquaginta et vasa argentea talentorum centum et auri talenta centum
58 et vasorum aureorum species viginti et vasa aerea de bono aeramento splendentia duodecim auri speciem reddentia.
59 et dixi eis: et vos sancti estis Domino, et vasa quae sunt sancta et aurum et argentum votum est Domino Deo patrum nostrorum.
60 vigilate et custodite, donec tradatis ex plebis praepositis et sacerdotibus et Levitis et principibus civitatum Israhel in Hierusalem in pastoforio domus Domini Dei nostri.
61 et hii qui susceperunt sacerdotes et Levitae aurum et argentum et vasa quae erant in Hierusalem intulerunt in templum Domini.
62 et promovimus a fluvio Thia die duodecima mensis primi, usquequo introivimus in Hierusalem secundum potentem manum Domini Dei nostri, quae super nos erat et liberavit nos ab omnibus inimicis nostris; et venimus in Hierusalem.
63 et cum factus fuisset tertius dies, quarta autem die ponderatum aurum et argentum traditum est in domo Domini Dei nostri Marimoth filio Iori sacerdoti.
64 et cum ipso erat Eleazar filius Finees, et erant cum ipsis Iosabdus filius Iesu et Moedias Banni filius Levitae. ad numerum et ad pondus universa
65 et scriptum est pondus ipsorum eadem hora.
66 qui autem venerunt ex captivitate, obtulerunt sacrificium Domini Israhel tauros duodecim pro omni Israhel arietes octoginta sex,
67 agnos septuaginta duos, hircos pro peccato duodecim, et pro salute vaccas duodecim, omnia sacrificium Domini.
68 et relegerunt praecepta regis regalibus dispensatoribus et subregulis Coelensyriae et Foenicis, et honorificaverunt gentem et templum Domini.
69 et consummatis his accesserunt ad me praepositi dicentes: non segregaverunt genus Israhel et principes et sacerdotes et Levitae
The Latin Vulgate is in the public domain.