1 Maccabees 1:41-67

41 sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum
42 secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum
43 et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam
44 et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi
45 et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum
46 et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem gentium terrae
47 et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei
48 et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes
49 et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel
50 et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia
51 et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei
52 et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur
53 secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent
54 et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare
55 et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram
56 et effugaverunt populum Israhel in abditis et in absconditis fugitivorum locis
57 die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras
58 et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant
59 et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos
60 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum
61 in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus
62 et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra altare
63 et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi
64 et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant
65 et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis
66 et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt
67 et facta est ira magna super populum valde
The Latin Vulgate is in the public domain.