2
homo Iudaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus,et inter primos aulae regiae.
3
(b) Erat autem de eo numero captivorum, quos transtuleratNabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Ieconia rege Iuda:
4
et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus,et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram:
5
et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.
6
Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes,ut pugnarent contra gentem iustorum.