4
et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus,et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram:
5
et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.
6
Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes,ut pugnarent contra gentem iustorum.
7
Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationiset angustiae, et ingens formido super terram.
8
Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua,et praeparata ad mortem.