Additions to Esther 8:14

14 Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est,abusi sunt in superbiam: Egressique sunt veredarii celeres nuncia perferentes, et edictum regis pependit in Susan.

Additions to Esther 8:14 In-Context

12 Et constituta per omnes provincias una ultionis dies, id tertiadecima mensis duodecimi Adar.
13 Rex magnus Artaxerxes (e) ab India usque Aethiopiam centumvigintiseptem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostraeiussioni obediunt, salutem dicit. Summaque epistolae haec fuit, ut in omnibus terris ac populis, qui regis Assueri subiacebant imperio, notum fieret, paratos esse Iudaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis.
14 Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est,abusi sunt in superbiam: Egressique sunt veredarii celeres nuncia perferentes, et edictum regis pependit in Susan.
15 et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed datamsibi gloriam non ferentes, in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias. Mardochaeus autem de palatio, et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aeriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit, atque laetata est.
16 Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatisin se iura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur seposse fugere sententiam. Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.
The Latin Vulgate is in the public domain.