18
ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater
19
dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis
20
haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius
21
dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire
22
dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire
23
et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo
24
dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro
25
dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia et loquor vobis
26
multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo
27
et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat
28
dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor
29
et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper
30
haec illo loquente multi crediderunt in eum
31
dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis
32
et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos
33
responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis
34
respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati
35
servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum
36
si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis
37
scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis
38
ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis
39
responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
40
nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit
41
vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum
42
dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit
43
quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum
44
vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius
45
ego autem quia veritatem dico non creditis mihi
46
quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi
47
qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis
48
responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes