9
et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram.
10
Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te.
11
Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum.
12
neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum:
13
quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam, quæ est in littore maris: