7
et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset.
8
omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa, quæ fecisti nobis, in vero iudicio fecisti:
9
et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram.
10
Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te.
11
Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum.