Psalm 137

1 ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi
2 adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum
3 in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute
4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui
5 et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
6 quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit
7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua
8 Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias