29
Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Ioakim. Et statim miserunt.
30
Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.
31
Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
33
Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.
34
Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius.
35
Quæ flens suspexit ad cælum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
36
Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
37
Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
38
Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
39
Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit:
40
hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus.
41
Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
42
Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
43
tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.
44
Exaudivit autem Dominus vocem eius.
45
Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel:
46
Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius.
47
Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es?
48
Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel?
49
Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.
50
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
51
Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos.
52
Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius:
53
iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies.
54
Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino.
55
Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium.
56
Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum:
57
sic faciebatis filiabus Israel, et illæ timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram.
58
Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.
59
Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.