Change Translation
- Recent Translations
-
Audio Available
- All Translations
-
Audio Available
Genesis 20; Genesis 21; Genesis 22
Viewing Multiple Passages
Share
Settings
Genesis 20
1
profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
2
dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam
3
venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
4
Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies
5
nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc
6
dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam
7
nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt
8
statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde
9
vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis
10
rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
11
respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam
12
alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem
13
postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim
14
tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
15
et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita
16
Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam
17
orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt
18
concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham
The Latin Vulgate is in the public domain.
Genesis 21
1
visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
2
concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
3
vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
4
et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
5
cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
6
dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
7
rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
8
crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
9
cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
10
eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
11
dure accepit hoc Abraham pro filio suo
12
cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
13
sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
14
surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
15
cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
16
et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
17
exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
18
surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
19
aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
20
et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
21
habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
22
eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
23
iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
24
dixitque Abraham ego iurabo
25
et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
26
respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
27
tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
28
et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
29
cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
30
at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
31
idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
32
et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
33
surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
34
et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis
The Latin Vulgate is in the public domain.
Genesis 22
1
quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
2
ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
3
igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
4
die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
5
dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
6
tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
7
dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
8
dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
9
veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
10
extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
11
et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
12
dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
13
levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
14
appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
15
vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
16
per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
17
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
18
et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
19
reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
20
his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
21
Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
22
et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
23
ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
24
concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha
The Latin Vulgate is in the public domain.