Psalms 57; Psalms 58; Psalms 59

Viewing Multiple Passages

Psalms 57

1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione
2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant
4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa
5 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas
6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus
8 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur
9 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem
10 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos
11 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris
12 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 58

1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum
2 eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me
3 eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me
4 quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes
5 neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi
6 exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma
7 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem
8 ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit
9 et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes
10 fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus
11 Deus meus voluntas eius praeveniet me
12 Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine
13 delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur
14 in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma
15 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem
16 ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt
17 ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae
18 adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 59

1 in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina
2 cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia
3 Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis
4 commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est
5 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
6 dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui
7 salvum fac dextera tua et exaudi me
8 Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor
9 meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus
10 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt
11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris
13 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos
The Latin Vulgate is in the public domain.