24
et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
25
et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
26
cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
27
cum electo electus eris et cum perverso perverteris
28
et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
29
quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
30
in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
31
Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
32
quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
33
Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam
34
coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
35
docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
36
dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me
37
dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
38
persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos
39
consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
40
accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
41
inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
42
clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
43
delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
44
salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
45
filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
46
filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
47
vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
48
Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
49
qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me
50
propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
51
magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum