8
surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
9
et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit
10
erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine
11
et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat
12
et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat
13
respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
14
et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum
15
dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel
16
ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati
17
et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
18
et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est
19
et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
20
et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei
21
stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum
22
Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
23
cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent
24
notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
25
accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta
26
cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus
27
Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
28
et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini
29
loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum
30
quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum
31
ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur
32
factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae
33
invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus
34
et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit
35
et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum
36
in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat
37
factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo
38
cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos
39
exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
40
eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit
41
dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam
42
notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino
43
factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium